Documents écrit par Johannes VI. Cantacuzenus. Auteur secondaire (1) | parle de Johannes VI. Cantacuzenus. Auteur secondaire (0)

Machumetis saracenorum principis, eiusque successorum vitae, doctrina ac ipse Alcoran, Quo uelut authenico legum diuinarum codice Agareni & Turcae, aliique Christo aduersantes populi reguntur. quae ante annos CCCC, uir multis nominibus, Diui quoque Bernardi testimonio, clarissimus, D. Petrus Abbas Cluniacensis, per uiros eruditos, ad fidei Christianae ac sanctae matris Ecclesiae propugnationem, ex Arabica lingua in Latinam transferri curauit. His adiunctae sunt confutationes multorum, & quidem probatiss. authorum, Arabum, Graecorum, & Latinorum, unà cum doctiss. uiri Philippi Melanchthonis praemonitione. Quibus uelut instructissima fidei Catholicae propugnatorum acie, peruersa dogmata & tota superstitio Machumetica profligantur. Adiuncti sunt etiam De Turcarum, siue Sarracenorum (qui non tam sectatores Machumeticae uaesaniae, quàm uindices & propugnatores, nominisque Christiani acerrimos hostes, aliquot iam seculis praestiterunt) origine, ac rebus gestis, à DCCCC annis ad nostra usque tempora, Libelli aliquot lectu dignissimi. Quorum omnium Catalogum uersa cuiusque tomi prima pagina reperies. Haec omnia in unum uolumen redacta sunt, opera & studio Theodori Bibliandri, Ecclesiae Tigurinae ministri, qui collatis etiam exemplaribus Latinis & Arab. Alcorani textum emendauit, & marginibus apposuit Annotationes, quibus doctrinae Machumeticae absurditas, contradictiones, origines errorum, diuinaeque scripturae deprauationes, atque alia id genus indicantur. Quae quidem in lucem edidit ad gloriam Domini Iesu Christi, & multiplicem Ecclesiae utilitatem, aduersus Satanam principem tenebrarum, eiusque nuncium Antichristum: quem oportet manifestari, & confici spiritu oris Christi Seruatoris nostri. [et Confutationes legis mahumeticae, quam vocant alcoranum] [et Historiae de saracenorum, sive turcarum origine, moribus nequitia, religione, rebus gestis] Anno salutis humanae, M. D. L. Mense Martio.
[s.n.] et al. (1550)