October 12, 2015
Roberto Salazar, « Prima Sessio anni MMXV (bismillesimo quinto decimo) - Première séance de l'année 2015 », Atelier de latin parlé - ENS - Officina Latina, ID : 10670/1.0tuxp9
Sessionis relatio Conuenerunt magno cum gaudio sodales gregis in aula palaeographica Scholae Normalis Superioris Mercuri die hora decima antemeridiana. Aderant autem sodales quinque : Bastianus Montanus, qui constituta die sessionem gessit, Ludouica Brouard, Roberto Λαμπροκλῆς Salazar, et duo etiam sodales. Quibus de rebus locuti simus Allato scripto quod e libro Titi Liuii secundo excerptum erat, de Gaii Mucii Scaueolae uitam, uel potius fabulam Bastiano regente legimus. Nam, ut solet fieri...