January 22, 2016
Roberto Salazar, « Prima Sessio Anno Bismillessimo Decimo et Sexto », Atelier de latin parlé - ENS - Officina Latina, ID : 10670/1.c4453q
Sessionis relatio Conuenerunt sodales gregis in aula palaeographica Scholae Normalis Superioris hora prima postmeridiana. Aderant autem sodales tres: Isabella Mardones, Robertus Λαμπροκλῆς Salazar, qui constituta die sessionem gessit ac Paulus noster Galuanus, qui urbem Bristolium reliquens ad nostra se recepit hiberna, ut Latine nobiscum loqueretur. Neque ullum prandium tempestatis causa officiosissimae actum est. Quibus de rebus locuti simus Quae Seneca ori apposuit Nuntii in fine fabulae...