Documents écrit par Nonius Marcellus. Auteur secondaire (1) | parle de Nonius Marcellus. Auteur secondaire (0)

In hoc volumine habentur haec. Cornucopiae, siue linguae latinae commentarii diligentissime recogniti : atque ex archetypo emendati. Index copiosissimus dictionum omnium, quae in hisce Sypontini commentariis, quae in libris de lingua latina, & de Analoga M. Terentii Varronis : quae in undeuiginti librorum fragmentis Sexti Pompeii Festi : quae in compendiis Nonii Marcelli de proprietate sermonum continentur : sic enim uno indice omnia comprehensa sunt : ut quaecunque querantur dictiones : inueniri facillime possint. Historias praeterea, quae in toto hoc ipso uolumine continentur : sic curauimus omneis uno in loco colligendas : ut & in qua columna, & in quo uersu sint, facile quis, cum uolet : inueniat. Eodem modo & fabulae collectae sunt : & instituta : & inuentores rerum : & mores & prouerbia : & remedia : eaque alia ex aliis post indicem iussimus imprimenda : notatae enim sunt totius operis singulae columnae, ac singuli columnarum omnium uersus arithmeticis numeris : quemadmodum ex eius ipsius indicis principio licet cognoscere : ubi primi numeri e litera notati, significant columnas : reliqui punctis distincti, uersus. Eiusdem Sypontini libellus, quo Plynii epystola ad Titum Vespasianum corrigitur. Cornelii Vitellii in eum ipsum libellum Sypontini Annotationes. M. Terentii Varronis de lingua latina libri tres. Quartus. Quintus. Sextus. Eiusdem de Analogia libri tres. Sexti Pompeii Festi undeuiginti librorum fragmenta. Nonii Marcelli Comenda, in quibus tertia fere pars addita est : non ante impressa, idque labore, & diligentia Iucundi nostri Veronensis : qui in Gallia Nonium cum antiquis contulit exemplaribus. Additus praeterea est longus tractatus de generibus. Aldus M. R. ([col. 1064 :] Venetiis in Aedibus Aldi, et Andreae Soceri M.D.XVII. Mense Maio.) ; ([col. 1436 :] Venetiis in aedibus Aldi, et Andreae Soceri M.D.XIII. Mense Novembri.)