Perottus Nicolaus

Discipline

Littératures (1)

Type de document

Manuscrits (2)

Type de document

Textes imprimés (1)

Date

Documents écrit par Perottus Nicolaus (2) | parle de Perottus Nicolaus (1)

Cornucopiae. Habes amice ac studiose Lector insigne opus Commentariorum linguae latinae : quod ob multiplices atque beatas verborum & rerum diuitias quas continet Praeclarissimus eius auctor : Reuerendus pater Dominus Nicolaus Perottus Pontifex Sipontinus vir Romanae facundiae & totius Latinae subtilitatis facile princeps cornucopiae intitulauit. Nuper impressum Opera solertissimorum virorum Vdalrici Gering & Magistri Bertoldi Rembolt sociorum in vico Sorbonico apud solem Aureum commorantium. Ex vniuersis praecedentibus exemplaribus castigatum / & nonnunquas ex originalibus si quid (quod frequentius accidit) deeart diligentissime perfectum/ & ab omni menda purgatum. Cum textu Martialis longae castigatius quam prius in locis adiecto. Vna cum pulcherrima & vtilissima tabula/ dictiones & res primarias omnes diligentissime demonstrante : Et quo facilius quod quisque inuenire cupit : occurrat cuiuslibet litterae. Alphabeti series per capita primarum syllabarum dictionum ab illa littera incipientium distinct est : vbi primus numerus tibi versus dextram occurrens folium : secundus vero columnam in qua quod queris scriptum est / indicat. Et si plures numeros inuenias : admonent idem in pluribus foliis & columnis inueniri. Et ne libera discurrendi occasio detur linea ipsa vbi vocabulum quesitum reperies per numerum quem chiphras vocant : annotatur. Vale. (Parisiis impressum per Vdalricum Gering & magistrum Berchtoldum Rembolt socios. Anno gratiae Millesimo Quingentesimoseptimo. Die vero decimaoctava May.)